Скрыть
106:3
106:5
106:7
106:8
106:11
106:13
106:14
106:15
106:17
106:19
106:21
106:23
106:26
106:28
106:30
106:31
106:32
106:33
106:36
106:37
106:38
107:1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
107:2 Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii
107:3 et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
107:4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt.
107:5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
107:6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos.
107:7 Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
107:8 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum,
107:9 quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis.
107:10 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro,
107:11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt.
107:12 Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
107:13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
107:14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit.
107:15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum,
107:16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit.
107:17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt;
107:18 omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
107:19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
107:20 Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum.
107:21 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum;
107:22 et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione.
107:23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,
107:24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo.
107:25 Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius.
107:26 Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
107:27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
107:28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
107:29 Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius.
107:30 Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
107:31 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum;
107:32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum.
107:33 Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim,
107:34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea.
107:35 Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum.
107:36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis.
107:37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum.
107:38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit.
107:39 Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.
107:40 Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio.
107:41 Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias.
107:42 Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.
107:43 Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible