Быт. Исх. Лев. Чис. Втор. Нав. Суд. Руф. 1Цар. 2Цар. 3Цар. 4Цар. 1Пар. 2Пар. 1Ездр. Неем. 2Ездр. Тов. Иудиф. Эсф. 1Мак. 2Мак. 3Мак. 3Ездр. Иов. Пс. Притч. Еккл. Песн. Прем. Сир. Ис. Иер. Плч. Посл.Иер. Вар. Иез. Дан. Ос. Иоил. Ам. Авд. Ион. Мих. Наум. Авв. Соф. Агг. Зах. Мал. Мф. Мк. Лк. Ин. Деян. Иак. 1Пет. 2Пет. 1Ин. 2Ин. 3Ин. Иуд. Рим. 1Кор. 2Кор. Гал. Еф. Флп. Кол. 1Фес. 2Фес. 1Тим. 2Тим. Тит. Флм. Евр. Откр.

Псалтирь

 
  • Пѣ́снь степе́ней.
  • Ко Го́споду, внегда́ скорбѣ́ти ми́, воз­зва́хъ, и услы́ша мя́.
  • Го́споди, изба́ви ду́шу мою́ от­ усте́нъ непра́ведныхъ и от­ язы́ка льсти́ва.
  • Что́ да́ст­ся тебѣ́, или́ что́ при­­ложи́т­ся тебѣ́ къ язы́ку льсти́ву?
  • Стрѣ́лы си́льнаго изощре́ны, со у́гльми пусты́н­ными.
  • Увы́ мнѣ́, я́ко при­­ше́л­ст­вiе мое́ продолжи́ся, всели́хся съ селе́нiи Кида́рскими:
  • мно́го при­­ше́л­ст­вова душа́ моя́: съ ненави́дящими ми́ра бѣ́хъ ми́ренъ:
  • егда́ глаго́лахъ и́мъ, боря́ху мя́ ту́не.
  • К Господу воззвал я в скорби моей, и Он услышал меня.
  • Господи! избавь душу мою от уст лживых, от языка лукавого.
  • Что даст тебе и что прибавит тебе язык лукавый?
  • Изощренные стрелы сильного, с горящими углями дроковыми.
  • Горе мне, что я пребываю у Мосоха, живу у шатров Кидарских.
  • Долго жила душа моя с ненавидящими мир.
  • Я мирен: но только заговорю, они – к войне.
  • ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
  • Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.
  • Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
  • Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
  • Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas!
  • Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.
  • Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
  • Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque.
  • BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos.
  • In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis.
  • In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
  • Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas.
  • In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui.
  • In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis.
  • In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas.
  • In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum.
  • GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum.
  • Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
  • Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua.
  • Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore.
  • Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis.
  • Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi.
  • Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
  • Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae.
  • DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.
  • Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas.
  • Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis.
  • Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum.
  • Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne.
  • Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi.
  • Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
  • Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum.
  • HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper.
  • Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo.
  • Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui.
  • Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam.
  • Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
  • Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum.
  • Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda.
  • Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me.
  • VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum.
  • Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
  • Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi.
  • Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.
  • Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
  • Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar.
  • Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi.
  • Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. -
  • ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
  • Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
  • Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi.
  • Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
  • Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam.
  • Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.
  • Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam.
  • Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi.
  • HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua.
  • Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
  • Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua.
  • Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua.
  • Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
  • Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae.
  • Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua.
  • Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me.
  • TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
  • Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi.
  • Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam.
  • Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas.
  • Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.
  • Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum.
  • Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas.
  • Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
  • IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua.
  • Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
  • Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me.
  • Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
  • Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est.
  • Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis.
  • Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
  • Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
  • CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
  • Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: «Quando consolaberis me?».
  • Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus.
  • Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium?
  • Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam.
  • Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me.
  • Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua.
  • Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. -
  • LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo.
  • In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet.
  • Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi.
  • Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea.
  • In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me.
  • Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi.
  • Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi.
  • Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis.
  • MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est.
  • Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est.
  • Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est.
  • Super senes intellexi, quia mandata tua servavi.
  • Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
  • A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
  • Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.
  • A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii.
  • NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis.
  • Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
  • Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
  • Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me.
  • Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
  • Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
  • Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
  • Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem.
  • SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi.
  • Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi.
  • Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei.
  • Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea.
  • Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper.
  • Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum.
  • Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua.
  • Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui.
  • AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me.
  • Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi.
  • Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae.
  • Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me.
  • Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
  • Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam.
  • Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum.
  • Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. -
  • PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea.
  • Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis.
  • Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam.
  • Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.
  • Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas.
  • Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.
  • Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas.
  • Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
  • SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.
  • Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis.
  • Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
  • Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
  • Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus.
  • Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas.
  • Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est.
  • Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam.
  • COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo.
  • Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua.
  • Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi.
  • Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua.
  • Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me.
  • Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt.
  • Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas.
  • Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
  • RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
  • Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me.
  • Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.
  • Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me.
  • Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
  • Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt.
  • Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me.
  • Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
  • SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
  • Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
  • Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.
  • Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae.
  • Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
  • Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci.
  • Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer.
  • Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
  • TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum.
  • Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me.
  • Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
  • Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia.
  • Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi.
  • Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est.
  • Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me.
  • Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.