Быт. Исх. Лев. Чис. Втор. Нав. Суд. Руф. 1Цар. 2Цар. 3Цар. 4Цар. 1Пар. 2Пар. 1Ездр. Неем. 2Ездр. Тов. Иудиф. Эсф. 1Мак. 2Мак. 3Мак. 3Ездр. Иов. Пс. Притч. Еккл. Песн. Прем. Сир. Ис. Иер. Плч. Посл.Иер. Вар. Иез. Дан. Ос. Иоил. Ам. Авд. Ион. Мих. Наум. Авв. Соф. Агг. Зах. Мал. Мф. Мк. Лк. Ин. Деян. Иак. 1Пет. 2Пет. 1Ин. 2Ин. 3Ин. Иуд. Рим. 1Кор. 2Кор. Гал. Еф. Флп. Кол. 1Фес. 2Фес. 1Тим. 2Тим. Тит. Флм. Евр. Откр.

Псалтирь

 
  • Псало́мъ Дави́ду.
  • Госпо́дь пасе́тъ мя́, и ничто́же мя́ лиши́тъ.
  • На мѣ́сте зла́чнѣ, та́мо всели́ мя, на водѣ́ поко́йнѣ воспита́ мя.
  • Ду́шу мою́ обрати́, наста́ви мя́ на стези́ пра́вды, и́мене ра́ди сво­его́.
  • А́ще бо и пойду́ посредѣ́ сѣ́ни сме́ртныя, не убою́ся зла́, я́ко ты́ со мно́ю еси́: же́злъ тво́й и па́лица твоя́, та́ мя́ утѣ́шиста.
  • Угото́валъ еси́ предо мно́ю трапе́зу сопроти́въ стужа́ющымъ мнѣ́: ума́стилъ еси́ еле́омъ главу́ мою́, и ча́ша твоя́ упоява́ющи мя́, я́ко держа́вна.
  • И ми́лость твоя́ пожене́тъ мя́ вся́ дни́ живота́ мо­его́, и е́же всели́тимися въ до́мъ Госпо́день въ долготу́ дні́й.
  • Господь – Пастырь мой; я ни в чем не буду нуждаться:
  • Он покоит меня на злачных пажитях и водит меня к водам тихим,
  • подкрепляет душу мою, направляет меня на стези правды ради имени Своего.
  • Если я пойду и долиною смертной тени, не убоюсь зла, потому что Ты со мной; Твой жезл и Твой посох – они успокаивают меня.
  • Ты приготовил предо мною трапезу в виду врагов моих; умастил елеем голову мою; чаша моя преисполнена.
  • Так, благость и милость [Твоя] да сопровождают меня во все дни жизни моей, и я пребуду в доме Господнем многие дни.
  • Magistro chori. Ad modum cantici» Cerva diluculo». PSALMUS. David.
  • Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei.
  • Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi.
  • Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel.
  • In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
  • ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
  • Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
  • Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:
  • «Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum».
  • Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae.
  • In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu.
  • Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
  • Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me.
  • Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens.
  • Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
  • Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
  • Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
  • et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
  • diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.
  • Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina.
  • Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam.
  • Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
  • Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te.
  • Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel,
  • quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit.
  • Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
  • Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: «Vivant corda eorum in saeculum saeculi!».
  • Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.
  • Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
  • Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet,
  • et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae;
  • et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: «Haec fecit Dominus!».