Е. Будрин

Приложения

I. Приложение к теме «Антитринитарное движение в Женеве»

(к стр. 78 оригинала – прим. электронной редакции)

Carissimi in Christo jesu fratelli! Per che occoree hieri in publica, congregatione parlar et disputar de l’unità di Dio contro la mia voglia, perche non voleva intrar quello articolo lanto profondo et alto che à gran реnа et оù (ogni?) difficoltà si puo con parole explicare, maxime in tanto numero de auditori, et essendo io stato, come vi pare, de molto diversa, et contraria opinione da voi, foste tutti di me grandemente scandalizati riputandomi heretico et inalitioso. Niente di manco non fu risciolti li luoghi et argomenti della scrittura per me addutti, ma la cosa restò che si dovesse scrivere sopra di questo et non piu contendere precentialmente con parole Accіò adunque cognosciate che in me non è malitia ne passione, ma an spirito lieto et sincero, et che per niente voglio essere ostinuto, essendo raggionauolmente instrutto; vi dico et protesto avanti il signor Dio, che risolvandomi voi li luochi et argonienti che me inchinano in questa opinione piu che alla vostra, et la gratia di Dio mi fассia capace di puotervi ben intendere, vi prometto accetarla di tutto il cuore et spirito mio et alii altri fratelli communicarla et deffenderla Adunque vi per l’hоnore di Dio pigliate le parole mie in buona parte et charità, perche avete veduto l’animo mio sincero verso di voi, che nel primo articolo sono stato d’accordo con voi, doppo che son stato ben inteso, et non hò simulato, ancora in questo dell’unità de Dio sono andato sincero et senza malitia, perche puoteva in una parola acquetarvi, simulando con voi et dicendo con malitia, ch’io era della openion vostra et credeva come voi. Ma perche non voglio ni intendo ingannar me stesso et simular cum Dio, fui contento dire liberamente l’орpenіone, nella quale il spirito mio piu inchinava aggiungendo in parte le cause, ragioni et authorità che me faceano in cotal oppenione inclinare. Et doppo vedendo cbe tutti voi eravate di questo tolto et molto contra di me exagerati et che per ogni modo volevate l’oppіnіonе vostra prevalere; io dissi questo parole a buon fine, che se volevate ch’io credesse che’I padre e figliolo sono un medemo Dio, ch’io lo direbbe et crederia nel modo però che la scrittura dice: «Ego et pater unum sumus». Et per che ne il mio dire fu inteso, ni anco l’аnimo mio, tutti furono di questo gravemente offesi et scandalizati, stimando ch’io mi beffasse di sua maesta, cosa horrenda et dal spirit mio mai pensata. Si che per dire brevemente et chiarire, come io questa unità intendo et capisco, dico in questo modo, che essendo il padre et figliolo due cose substantiale о vero, come si dice, due hypostasi realmente et veramente distinte, intanto che l’una non è l’аtira et ogniun de l’oro è vero Dio, l’unо Dio genitore, l’altro Dio genito, l’unо Dio mittente, I’altro Dio misso, l’unо Dio corporeo (?), l’altro Dio corporato, l’unо dulla scrittura regolarmente chiamato Dio, l’altro Signore, non posso altramente col mio intelletto capire, se nondo dei l’unо existente da l’altro. Perche intendo, che Dio et Domino suno nomi appellativi, significando potestà et superiorità, et cosi intendo figliolo esser Dio da Dio padre, Lume do Lume et vero Dio de vero Dio, veramente il padre Dio da se, et figliuolo Dio dal padre; et però la scrittura al solo padre in Dio referisse, et quésto pigliando cotaI nоmе de Dio in concreto, applicandolo specifice ad esse hypostasi о vero persone distinte un singulis. Ma pigliandolo in astracto et in commune a tutte le hypostasi insieme, dico il padre et figliuolo esser una medema divinità et una divina essentia. Item dico il padre et il figliolo esser due potenti et sapienti et tamen una potentia et sapientia et cosi intendo la scrittura, dove dice: «Ego et pater unum sumus», et dove dice: «Paulus et Apollo unum sunt»; l’unо et I’altro era apostolo di Dio et veramente due Apostoli et tamen un medemo Apostolato Et in questo modo l’intelletto mio facilmente capisse questa unità de molte hypostasi. Et in sino adesso non la posso capire altramente, maxime che in concerto et individuo uno sia tre et tre uno. Perche mi par che questo ripugni ad ogni intelletto. Per il che vi priego, corissimi fratelli, in visceribus caritatis et per l’honor et gloria di Dio, che deposte ogni amaritudine verso, di me volliate con la scrittura dichiarar et explicare questa unità di tre hypostasi distinte in tal modo, che il mio intelietto et d’altrі fratelli la possino ben capire et risolversi, mediante la gratia di Dio, a laude et gloria di soa Maestà, et pregar Dio per noi. Et per che il tempo è breve et già doveria essere in Padova all afficio et vocatione mia io promettovi avanti dio et di buona fede mundarvi da Padova tutti li luoghi, argomenti et raggioni et autorità de dottori, che mi parirano esser repugnanti alla vostro oppenione, acciò possiate ben considerar larticolo, et con la gratia de Dio ad ogni spirito satisfera, acciò siamo un medemo corpo et spirito in lesu Christo nostro Signor, a cui sia honor et gloria in secoli. Amen.

Per il tutto vostro

Matibeo Gribaldo,manu propria.

II. Carissimo Ioanni Calvino praeceptori Georgius Blandrata

S. D.

Cum Iesus mundo alium Deum praeter Patrem suum nusquam manifestaverit; Iudaeis quoque, qui illum nuum Deum colebant simpliciter protatum juxta Mosis dictum: Deus tuus Deus unss est, dixerit: quem Deum vestrum esse dicitis, ille pater mens est; et Apostolus, cum ex professo de uno Deo tractarit, dixerit: Unus nobis est Deus, qui est Pater іlle, a quo omnia; et alibi: Unus dominus, una tides, unum baptisma et unns Deus pater omnium est; et semper initio epistolarum scripserit: Deus Pater vel Daus et Pater; et passim dicat: Deus Domini nostri I. Christi et Pater; – quaeritur: An quaerendus nobis alius Deus praeter Patrem Domini nostri I. Christi, et quo pacto intelligi dubeant Christi et Apostolorum dicta, cum de Patre loquuntur. Nam si relative Pater semper pro persona accipitur, videamus, an liceat adorare personam, cum dixit: Veri adoratores adorabunt Patrem? item cum ait: Petite Patrem in nomine meo, an persona petenda? iterum an oranda sit persona et non Deus, cum inquit: Orantes dicite, Pater noster? Potuisset facillime dicere: Deus nosier, qui es in coelis. Item cum dicimus: Credo in unum Deum Patrem, an credamus in personam? Iterum cum ait: hoc est vita aeterna, ut credant in te solum verum Deum, videtur explicare, quid sit Pater; non ait eum Personam, sed solum verum Deum: fortius etiam visus est nobis proppnere et ostendere, qualis fucrit Pater ille, cum inqnit: Ascendo ad Patrem moum et Deum meum, qui erit etiam et est Pater vestor ot Deus vester. Ubique declamre nobis, videtur, quid sit Pater ille; nusquam dixit eum aliud quam Deum suum verum et Deum nostrum verum. Vide igitur, an relationis modus extorqueat puritatem Scripturarum: nam persona nunquam poterit dici, a quo omnia, Deus, cum non debeat etiam persona invocari vel adorari. Quaeso plurimum, velis nobis dilucide ac fusius Scripturarum autboritates et rationes exponere.

Ceterum cum Pens ille simplex sit essentia unica in tribus personis, et eam Iesus nullo modo patefecerit, cur occultam quacremus et plane nobis incomprehensibitem? Petimus aperta Scripturae testimonia, et ubi manifeste Deus simpliciter prolatus tres personas simul comprehendat. Item an liceat invocare Deum simpliciter absque mediatore et ubi Apostoli istud egerint. Et utrum illud Act. I de quo disputatum fuit: Domine, qui nostri corda hominum, de Deo trino, an de Christo intelligendum; et an, uti dicebam, Dominus in N T. ut plurimum pro Christo accipitur, juxta illud: Unus Deus a quo omnia, et unus Dominus; et illud: Unus Dominus, una fides etc. quamvis Pater sit etiam vocatus Dominus, sed non passim et ut plurimum, quemndmodum Filius; et ubi Pater vocatur Dominus, intelligi debet, a quo omnia; quia Filius unicus est Dominus, per quem omnia.

An tutior sit secunda precandi formula, ea quod magis manifesta, cum invocamus Patrem in nomine Filii, veluti jussit etiam ipse Christus. Nam cum Deum simpliciter et absque mediatore rogamus, videmur in cassum laborare, cum ille nos non exaudiat sine Christo, juxta illud: sine me nihil etc? Iterum cum rogamus Patrem, an rogemus verum Deum; nam verus Deus est Trinitas, Pater vero est unica persona; et an invocemus Patrem Deum in nomine Filii, qui est eliam Deus, an vero in nomine Filii, qui est tantum homo, sicuti dictum fuit, si recte memini? Et qua ratione Christus ante incarnationem egit оffiсium mediatoris? Et quare nunc, cum sit Unione indissolu-bilis Deus et homo, non potest rogare pro nobis ut Deus?

Tertius est precandi modus, cum oramus simpliciter lesum Christum. Quaerimus, an rogetur Christus ut mediator, an vero ut author, principium omnium rerum et a seipso Deus?

An Verbum Dei in divinitate sit quiddam substantivum et essentiale? Accipio Verbum pro Filio. – Item quid est proprie in divinis persona?

Utrum sat esse possit fidelibus credere in unum Deum Patrem, in unum Dominum lesum et in unum Spiritum S. quantum pertinet ad articulum Trinitatis, absque ulla altiore de essentia illa unica speculatione, cum scriptura nihil etiam dixerit?

Demum locos communes interpretaberis. Illum Bientii Tom. 17. «Jesus secundum ejus divinam naturam est filius Dei» Et illum: «Tees personae constituunt unum Deum». Illum: «Unxitte, о Deus! Dcus tuus»: an de personis intelligatur? Et illum: «Deus homo factus, Deus manifestatus est in carne, Verbum caro factum est, Deus verus de Deo vero». Et illum: «tres coaeterni et anus aeternus: coessentiales, consubstantiales, tamen non tres substantiae; una substantia». Et illum: «Tu es filius Dei viventis», an dici possit «personae viveutis»? Nam Deus vivus simpliciter prolatus semper de Patre vero Deo dictus fuit.

Item illum: «Deus caput est Christi»; an de Christo Deo simpliciter, an homine intelligatur, cum caput cum membris debeat esse ejusdem naturae.

Et illum: Pater est origo omnis divinitatis, cum nulla unquam fuit orta divinitas.

Demum an Testullianus in libro de Trinitate et lustinus in Colloquio pie et recte scripserint, et an tuto illis in hac parte subscribere possiinus?

III. Приложение к стр. 109. Valentini Gentilis Itali Domini Iesu Cliristi servi de uno Deo, de unius Dei vero filio et de Spiritu S. Paracleto Catholica et Apostolica Confessio

ad III. Dom. Simonem Wurstenbergerum Gaji Praefectum dignissimum.

Illustrissime Praefecte! Lussisti, ut quidquid de Trinitate sentirem, breviter literis mandarem. Ego vero, etsi ea questio justum volumen requirit (neque enim potest res tanta parva pagella cxplicari), conabor tamen pro viribus, ut pii оmnes intelligant, nihil mihi prius aut antiques esse, quam ut amplitudini tuae morem geram, simulque ut cunctis pateat, meam fidem tum a scripturis canonicis, tum etiam a catholicis symbolis ne latum quidem unguem recedere; sed me in omnibus et per omnia simplici Dei verbo niti et evangelicam veritatem profiteri, ut ex sequentibus cuilibet cordato lectori licebit judicium facere.

Ego Valentinus confiteor coram Deo et omnibus piis, me ita sincero corde credere ac pro veri Dei oraculis habere, quidquid continetur tam in libris canonicis veteris et novi Testamenti, quam in utroque catholico symbolo, Apostolico scilicet et Niceno, ut ne transversum quidem digitum ab hac regia via recedam. Contra vero non solum detestor omnes haereses, quas hactenus sancta mater Ecclesia ex verbo Dei damnavit; verum etiam ingenue fateor, me nullam fidem adjungere cuilibet privato homini, quamvis docto et in speciem pio, qui aliquo modo ab apostolica et prophetica doctrina vel recedit vel illi adversatur. Atque firmam spem habeo, me in posterum (Deo dante) in hac evangelica confessione et vivere et mori velle.

Itaque juxta praescriptam regulam fateor, me nullum Deum Trinitatem agnoscere, utpote sacris literis et catholicis symbolis prorsus incoguitum; quin potius assero, esse merum humanum commentum cum evangelica veritate ex diametro pugnans: siquidem evangelica fides Patrem, Verbum et Spiritum S. nomina esse trium rerum suhstantialium, Trinitatem vero vocabulum minime substantiale, sed trium unitatis signi ficativum esse credit, juxta illud: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus S. et hi tres unum sunt. 1 Ioann 5. Contra vero Calviniana fides tres illos rationales, intelligentes, tot admirandis operibus in scripturis patefactos nomina esse Relationum, non substantiae, – tantum vocabulum Trinilatem substantiale nomen asserit; quo sane nihil pugnantius cum Evangelio dici potest. Praeterea si Trinitas esset Deus, non tres juxta propheticam et aposlolicam doctrinam, sed quiatuor existerent, quorum quilibet esset Deus. Quum itaque sacrosancta scriptura Tres tantum nobis proponat, nempe a se ipso Deum, universitatis auctorem, patrem illum, a quo omnia, et unum Dei filium, ante omnia secula non factum sed geni-tum, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, – et unum procedentem Spiritum S. omnia confirmantem et vivificantem: necessario sequitur novum Deum Trinitatem (qui unus Deus et pater Domini noslri I. Christi non est, quia filio caret, nec ab uno Deo genitus est, neque procedit) nihil aliud esse, quam humanum commentum. Quin tantum abest ut Deus sit, quod ne substantiale quidem nomen esse potest. Est igitur Trinitas non Deus (quia neque Pater, neque Filius, neque Spiritus S. est), sed abstractum vocabulum a ternario numero deductum, quo nobis non quatuor, sed trium duntaxat substantialium illa perfecta et omnimoda Unitas ostenditur et designatur.

Et quoniam totius rei cardo (ut interim humana commenta silentio praetereamus) in hoc praecipue vertitur, fontem, priucipium et caput divinae oeconomiae esse non Filium neque Spiritum S. sed Patrem illum, a quo omnia; dabo operam, quo veritas magis elucescat, ut ex Sabelliano atque Arriano errore confessio haec nostra evangelica esse astruatur.

Sabellius ille haeresiarcha in divinis unam tantum substantialem personam asserebat eamque tribus nominibus praeditam esse dicebat. Itaque unum Deum trinomium constituens, eum nomine trino Patrem, Filium et Spiritum S. eppellabat. Unde colligebat, Patrem esse Filium, et Spiritum S. utrumque. Nam si Pater est unus Deus, Filius unus Deus, Spiritus S. quoque unus et idem Deus, necessario sequilur, Patrem esse Filium, et Spiritum S. Patrem esse et Filium; quia quae uni et eidem sunt eadem, inter se quoque eadem sint, necesse est: quod sequenti exemplo lucidius patebit. Verbum, Sermo, λόγος nuncupationes sunt aeterni Filii Dei, seu secundae personae Trinitatis. Et quoniam Verbum est aeternus Dei Filius et λόγον idem Dei aeternus Filius, necessario sequitur, Verbum esse Sermonem ϰαί τόν λόγον Sermonem esse et Verbum.

Hanc candem cantilenam, quam olim de uno Deo Patre, Filio et Spiritu S. sine ulla sophistica canebat Sabellius, (proh dolor!) multi hodie impudenter et canunt et (quod omnino impium est) mordicus tuentur.

Arrius contra Patrem. Verbum et Spiritum S. trium rerum substantialium nomina esse occinebat. Verumtamen quia realem ex uno Deo generationem et processionem negabat, addebat τήν α ̉ντιφώνην diversae naturae. Itaque quum unum tantum numero ac natura Deum praedicaret satisque constet ex sacris iiteris, Patrem, Verbum et Spiritum S. tres numero esse, consequenter Filium et Spiritum S. ὀμοβ́σιος Patri esse infitiabatur eosque ex divinae naturae eonsortio impie excludebat.

Quamobrem cupiens ego in hac mea confessione horum haeresiarcharum adversos scopulos tuto evitare et christianam pietatem sine fuco profiteri, sic cum Nicena Synodo in Spiritu S. congregata clara voce confiteor. «Credo in unum Deum», – non in trinomium illum Sabellii, quem jam pridem damnavit Ecclesia, nec in unum Deum trinum, tripersonatum seu ex tribus personis constitutum quem nemo ex patriarchis et prophetis, nec Christus patefecit, nec apostoli praedicarunt: sed «credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, croatorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium». Credo, inquam, in hunc unum, verum, solum, simplicissimum et a seipso Deum, hac peculiari nota ab humanis commentis distinctum, quod est verus, proprius et naturalis pater domini nostri I. Christi, qui et eum patrem suum esse testatus est, et nobis colendum et in suo nomine invocandum proposuit. Quod si quis Christum ingeniti et interminati Dei naturalem filium neget, dicat saltem, cujus Dei erit filius, ut (juxta illud Ioannis) in eum credamus. «Haec, inquit, scripta sunt, ut credatis, quod Iesus est Christus ille, filius illius Dei, et ut credentes vitam habeatis per nomen ejus». Sed quispiam fortasse dicet, me, dum nimio studio Sabellium vito, ultro in Airii sententiam concedere ipsumque Christum cum Paracleto prorsus e divinitate excludere.

Falleris, quisquis es. Nam scriptura non vocat Christi Patrem cum Arrio unum Deum ratione numeri et naturae (cum Pater, Filius et Spiritus S. tres sint numero, quorum quilibet est natura Deus); sed intelligit, Patrem esse unum praerogativa Deum ratione originis, auctoritatis ϰαί της αυ̉τβσίας. Nam quum Verbum quidem immediate, Paracletus vero mediate ante omnia secula per acternam generationem et pro-cessionem, citra ullam auctoris diminutionem, ab uno Deo et Patre ineflabililer- originem ducant, solus Pater originem nesciens est, omniuo infinitus sive interminatus, principinm sine principio, causa causarum, supra quem nullum inveuitur numen, nullus Deus trinus ant trinomius, nulla essentia, nulla deitas; sed omnia, quaecunque sunt, ejus sunt, in eо moventur et ab eo solo dependent. Quamobrem sic clamat apud Esajam 44. «Ego sum primus et ego sum novissimus et absque me non est Deus». Rursus c. 46. «Ego sum Deus et nullus ultra Deus; nec est similis mihi». Quae sententiae et aliae his similes permultae non nisi in α̉υτάϑεον Patrem competunt, qui solus est et Filii et Spiritus essentiator et ratione originis omnino incomparabilis. Quomodo enim Filius, qui essentiatorem Patrem, suae nativitatis auctorem et caput suum agnoscit, diceret: «Absque me non est deus» et «quis similis? De eo quoque Moses ait: audi Israel, Dominus Deus noster Deus unus est». (Deut. 6) Et Malachias (c. 2.): numquid non pater anus omnium nostrum? numquid non Deus unus crcavit nos»? Sed omnium disertissime Apostolus explicat dicens: «Nam etsi sunt, qui dicuntur Dii sive in coelo, sive in terra (qoemadmodum sunt Dii multi et domini multi); nobis tamen unus est Deus pater ille, a quo omnia et nos in illum» (1Cor. 8) – Item: «Mediator avtem unius non est; at Deus unus est» (Gal. 3) – Item: Unus enim Deus unus etiam mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus», (1Tim. 2). Et alibi: «Unus dominos, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui est super omnia, per omnia et in omnibus nobis». (Eph. 4).

Hanc altissimi Dei patris eminentiam et supremum in Trinitate gradum divus Ignatius Christi martyr celeberrimus et Ioannis Evangelistae discipulus, qui etiam Christum in carne vidit et cum beatissima Virgine locutus est, in cunctis suis scriptis enixe testatur; praesertim ad Philippenses et in ea, quam ad Farsenses scribit, epistola, ubi haec de Christo leguntur: «Et quia non est ipse ille, qui est super omnia Deus, sed filius ipsius, qui et ascendere se ad eum profitetur, dicens: Ascendo ad patrem meum et ad patrem vestum, ad Deum meum et ad Deum vestrum». Haec Ingratius. Qui etiam ad Magnesianos scribens asserit, τόν λογον, unius Dei filium esse Verbum, non prolativum, sed substantiale, non locutionem articulatae vocis, sed substantiam genitam in omnibus obsequentem suo genitori Ep 6.

Idem facit quoque Iustinus Philosophus et Martyr in Dialogo cum Trypbone Iudaeo et in Apologiis ad Senatum Romanum et Antoninum Pium Augustum. Item et divus Irenaeus in quinque libris adv. haereses et plerique alii veteres ecclesiastisi scriptures, quos longum esset recensere. Inter quos Tertullianus, gravissimus auctor, in libello de Trinitate diserte explicat, Christi divinitatem plurium Deorum concursum Patri non facere, nec illi unius Dei titulum eripere posse, quum ab eо originem suam ducat totusque dependeat.

Nam Ministri Genevenses unum illum, solum, simplicissimum, altissimum et viventem Deum non ah origine, auctoritate ϰα̉ι απο τη̃ς αυ̉τβσίας, cum Prophetis, Apostolis et orthodoxis scriptoribus, – sod a singulari numero in divina natura cum Arrio et Mahomete unum tuentur Quorum quidem ratio si vera esset, non dubium est (quando solus Pater in sacris literis hoc titulo iusignitur), quin Arrius et Mahometes vicissent. Quare perperam illi quidem a substantiali nuinero urguunt, dicentes:

Unus est Deus:

Pater est Deus, Filius Deus et Spiritus S. item Deus:

Ergo Pater, Filius et Spiritus S. sunt unus Deus

Qumn potius secundum scripturas ab origine et auctoritate hoc modo arguendum sit:

Unus est Deus, sine ullo et principio universitatis auctor:

Solus Pater omnino origincm noscit et ah eo sunt omnia:

Ergo solus Pater est ille Deus unus.

Atque hinc clare patet, Tertulliani sententiam esse verissimam. Nam si is est unus Deus, qui sine ullo principio inventus est, Filius, qui principium et caput suum Deum Patrem agnoscit, ideo duos Deos facere non potest, quia (ut ille ait) nec duas origines fecit, licet et ipse sit verus Deus de vero illo Deus, h. e. non qua αυ̉τόϑεος, sed qua Dei filius, quia Dei filium esse et αυ̉τόϑεον esse, pugnantia sunt

Eadem est ratio de Spiritu S. quia hi tres non divisi (nihil sub-stantiale enim ab immensa Patris substantia dividi aut separari potest, ne ipsi quidem daemones, nisi consensu et voluntate, sed unum sunt, i. e. unins ejusdemque naturae, deitatis, plonitudinis, virtutis, bonitatis, caritatis, sapientiae, justitiae, perfectionis, voluntatis et imperii Recte igitur scriptura dicit: «Et hi tres unum sunt» – non avtem unus, quia tres numero sine contradictione subjecti unus numero esse non possunt. Quodsi Pater Filius et Spiritus S. unus simpliciter non sunt neque dicuntur, similiter quoque cum adjuncto non sunt neque dicuntur onus Deus, cum unus Deus (ut ostensum est) ratione originis sit Pater ille a quo omnia.

Hactenus de unius Dei eminentia et praerogativa, quanta potuimus brevitate, disseruimus. Superest jam, ut de vero Christo aliquid addamus. Iidem Genevenses Ministri, qui hoc nomine vere Antithei et Antichristi dici possunt, non modо incognitum Deum supra Christi patrem tuentur, verum etiam ita ex unico Christo tergeminum faciunt, ut nullus sit verus et naturalis Dei filius. Pudet me scribere, quam foede unicum Christum lacerent, dum illum nunc ut Deum, nunc ut Filium, nunc ut ex Vergine natum considerant.

Primo ut Deum, αυ̉τόϑεον esse contendunt: ergo ea ratione crit ingenitus et consequenter non Filius. Deinde (quando istis Pater et Filius ad aliquid relationum nomina sunt non substantiae) ipsum non vere, proprie et simpliciter Dei filium, sed Patris, h. e. vanae relationis filium pracstigiantur. Postremo Christum Virginis et relalivi vocabuli Patris filium fateantur necesse est. Qua propter nihil est, quod relatores isti apud populum corum fucum minime sentientem, pleinis buccis Christum Dei filium praedicent, quum cerum sit, se id praestigiose credere h. e. non qua Deus vero et proprie filium genuerit, sed qua relalio Pater ad se (ut aiunt) Deus est. Atqui hi sunt, qui me a Christi fide defectionis reum pronunciarunt quum ipsi manifeste Patrem et Filium negent. Porro nos Christum unius altissimi et viventis Dei aeternum filium ita in tempore ex Virgine regenitum confitemur, ut non discissus aut tripartitus sed nuns idemque Christus sit Dei et Virginis unigenitus filius consubstantialis Deo Patri secundum divinitatem, consubstantialis nobis secundum humanitatem. Est itaque Christus individuum compositum non ex partibus ut homo, sed naturaliler regenitum.

Non enim subsistebat homo et Verbum unde fieret compositio, aut Verbum simul cum homine coepit esse; sed aeternus ille Sermo qui in principio erat Deus apud illum Deum, a quo omnia, naturaliter canem induit elt homo fuctus est. Quare non recte dicitur, «Christus Dei constat ex Verbo et homine», sicut homo Petrus constat ex animo et corpore, neque Verbum Christi et homo Christi ut animus hominis et corpus hominis. Contra vero ideo dicimus: «Christus est Deus-homo et homo Deus» (non avtem Petrum homo est animus-corpus et corpus-animus), quia Verbum ita per incarnationis mysterium Immanuel est, ut Dei substantiam non mutarit sed formam ut ambarum naturarum attributa et proprietates sint propriae et naturales unius ejusdemque subjecti. Unde non minus Dei sanguinem et carnem, quam divinitatem hominis lesu proprie et sine ullo tropo dicimus et confitemur. Nisi enim sanguis et caro Christi vere et proprie Dei sanguis et caro essent, certe hacc improprie expiatrix hostia diceretur, et ille non purgaret nos a peccatis nostris quemndmodum nec homo lesus remitteret nobis peccata, nisi homo Deus esset.

Quum avtem Christus ipse apertis tibiis vitam aeternam in eo sitam esse praedicet, ut cognoscamus et confiteamur, coolestem illum Patrem solum a se ipso esse Deum et eum Christum, quem ille misit: meas partes esse duxi, ut verum Patrum verumque Filium juxta catholicam et apostolicam dortrinam sine ullo fuco confitear. Fuxit ille Deus О. M. Ut de re tanti momenti non magistrali i. e. Calviniano more, sed (ut par est) ex verbo Dei judicium fierit Ex his, Praefecte Illustrissime, facile intelligi potest, quam inique loannes Calvinus cum sua schola me pertinacem haereticum pronunciarit, quod corum sophisticum et tripartitum Christum rejecerim quodquo Patrem illum, a quo omnia, non inanem personam residentem in nescio quo sterili, otioso, et ignoto Deo, – sed juxta canonicas scripturas, unum esse Deum, ultra quem non est alius, disertis verbis confessus sum. Sed haec mea robustissima argumenta e sacris literis petita apud eos, qui non ratione ac Dei verbo, sed ferro et igni disputant, ne hilum quidem profecerunt. Et quamvis contra Michaelem Servetum de Trium reali distinctione (nisi praeterea Quartam illam rem sibi retinerent) mecum sentiant, nunc tamen adversus me revoluto pallio Protei isti modo non Serveti sententiam tuentur. Neque hac nostra confessione ullo modo Calvini famam vel elevure vel extenuare intendimus. Ingenue fatemur, Deum illlus opera usum uberrimus fructus in universa Callia protulisse: tantum (quando propter hanc veritatem tuendam multi pii publica praeconis voce Geneva ejecti traductique ac meris calumniis onerati sunt) hoc unum ejus cultores admonitos velim, ut illum hominem esse agnoscant neqtie id omne spiritum esse, quod ab ipso scribitur vel dicitur et agitur, denique quod errare possit. Quod si adhuc impecca-bilem esse credunt, meminerint, Petrum post acceptum jam spiritum errasse et Pauli correptionem patienter tulisse; Dominum Lutherum quoque tam eximium Christi apostolum in tot Cimmeriis tenebris, de Coena Domini non satis recte sensisse. Quare nihil minus convenit, quam ut carnem pro spiritu venditemus. Ceterum ecclesiarum pastores, qui sub ditione Illustrissimorum Principum Bernatum suo ministerio funguntur, omnes uteximios Dei ministros agnosco et veneror, quibus etiam omne caritatis et obedientiae obsequium polliceor, modo agnitam veritatem me deserere ne cogant.

Equidem, quod ad me attinet, omnes religioso animo fero ac christiano amore complector exspectans, donec illis lux major affulserit: tantumque abest, ut quemquam in mea verba jurare cogam, quod si quis eorum mihi ex verbo Dei saniorem doctrinam vel digito indicarit, recipio me statim, extemplo, e vestigio toto pectore in meliorem sententiam concessurum. Faxit Dominus, ut fascinatos mortalium oculos ita spiritu suo aliquando aporiat, ut tandem omnes e tam gravi lethargo excitemur valeamusque ex sacrarum literarum fonte nullum ulium αυ̉τόϑεον cognoscere et confiteri, quam unum illum simplicissimum Deum et patrem Domini nostri I. Christi Cui in filio et Spiritu S. sit laus et gloria in omnem perennitatem. Amen.

Illustrissimus Dominus Praefectus, hac mea confessione accurate lecta ct diligenter expensa, jussit me ca conditione abire, ut, quoties super ea quaestione meam praesentiam desidereabit, debeam coram со statim comparere. Quod bona fide polliceor me praestiturum.

Valentinus Gentilis Italus manu propria.

IV. Приложение к стр. 130. Laelii Socini «De resurrectione corporum»

Si corpora in terra, in quam multa jam sunt reversa, ex quibus jam aluntur nostra et restaurantur, considero; si apud eos, qui humanis carnibus vescuntur, quae sine ulla cessatione in alia transformantur corpora, rem mihi propono, – qua tandem ratione et quo modo fieri possit, ut ex integro simul uno temporis puncto oculique nutu sua restituatur cuique materia, quae longa successione pluribus subjecta fuit mutationibus, non video; etiamsi fingamus, de principalibus hominis partibus hoc intelligi debere, quandoquidem ejus rei rationes assignare valeo, quae sortem illam irrequietam prorsus effugiant. Sed cur pars una corporis magis quam altera ut eadem plane resurgeret, tanta foret necessitas, vel una saltem divina proferatur ratio, justave reddatur causa, quae tantum certa ejus membra, non autem cuncta pariter ex aequo designet ac repetat. Monstrosi igitur et castrati mutilique reviviscent quoque plurimi; aut certe aliunde mutuabuntur nasos, oculos, brachia, pedes, genitalia, quibus a nativi tate in hac prima vita caruerunt. Verum si talia ex communi omnium materia possunt accipere, cur non et alia membra possunt omnia? Et si adventitia ilia nihil turbant, cur Dei totam justitiam everti clamamus, nisi perfecta nobis ex pristina materia dentur corpora? Quasi in judicio sistenda et remunerationem acceptura essent, eadem numero atque substantia illa ipsa, quae nos aliquando serva Deo vel Satanae tribuimus; nec sufficiat hac mortalitate confecta domicilium nostrum coeleste superinduere, in quo feret quiscque praemium illius, quod per terrenum illud fecerit. Deiude materia, quae olim sub forma resuscitandi corporis fuit, requiriturne illa, quae in prima ejus figuratione, an illa quae toto vitae prioris curriculo, vel semel oxtiterit? Si haec universa, profecto magnus tunc erit acervus effigiesque hominis valde monstrifica. Si autem illa duntaxat, quae in ejus principio vel fine fuerat, admodum exigua, imperfecta, lacera quoque reddentur corpora; quae si rursus facta accessione multiplicari et augeri ad absolutionem usque volueris, non eadem ipsa amplius recognoscetur materia, per quam in omni vita Deo Satanaeve servitum fuerat, nec ea denuo reponentur membra, quae sceleri vel justitiae accomodavimus iustrumenta. De Christo autem ratio est longe diversa; nam ipse citra omnem corruptionem excitatus a mortuis, ad suae doctrinae confirmationem retulit in manibus clavorum impressionem, latus apertum ostendit, vestitus apparuit tanquam olitor, tanquam viator, comedit etiam, quia reipsa nundum corpus istud mutatum et coelesti gloria maxime fulgens obtinuerat, ad cujus formam, non ad illud, quod habuit in terris, nos dicimus fore, ut nostra in resurrectione illa transfigurentur corpora. Post resurrectionem factae sunt illae cicatrices insignia devictae mortis et divinae virtutis. Idcicro cum ipsum resurrexisse difficulter admitterent discipuli ejus, ad confirmandam resurrectionis fidem illas ostendit. (Vide glossam in Matth. 26, 29). Status Christi post resurrectionem, antequam ascenderet in coelum, erat inter mortulis vitae cursum et coelestis vitae medius. Nec obstat, illum quoque visum fuisse, postquam in coelum sublatus Deo adstat ad dextram; potest enim rex ille potentissimus qualibet ratione mortalibus suis se conspiciendum praebere. Corpus enim ei quale nunc est et cujus figurae, non legitur usquam, nec amplius ulla nos rerum vestigia, quae procul erunt a nostris, vel indumenta cum eo et alia remansisse putamus, quamvis in monte simul ejus vestimenta tam candida facta essent quam est lux (Matth. 17. Luc. 9, Vide Cyrillum in Johannem Cap. 6. vers. 20). Ad haec si nostra vera et sempiterna felicitas sita non erit in hac ipsa corporis forma, si non pendebit a seusibus istis si ciborum nuptiarumque usus jam nullus extabit, quid afferet obsecro emolumenti, quid juvabit nos tandem consequi ea membra omnia, quae tantum generationi et nutrimento deserviunt? Quid proderit, solida habere crura atque pedes, nisi discurrendum huc illuc fuerit? Quid breviter haec ipsa corpora nulla in parte imminuta recipere, quando, etiamsi id fieri posset, an expediret et quam ob rem nobis utile esset, ego lubens discerem; praesertim ea data animorum nostrorum luce ac perfectione, quam nobis obdormientibus illico erumpere regereque perpetuo, conantur sodulo tam multi et sibi et aliis persuasissimum facere. Justi quidem solummodo relucebunt. Sed si Angelorum et Dei similes erimus, quae tunc igitur nostra forent corpora? Num qualis facies erat Stephano, cum viderent ipsius tanquam genii facies? quasi non alia esset angelis Sed et illa postremo evanescebat; et ideo felicior non erat, sicut nec Moses ex eo, quod ipso ignorante suae faciei cutis radiabat671.

* * *

671

Предполагаемое приложение к стр. 138 «De Sacramentis Dissertatio» Лелия Социна не напечатано по случайным обстоятельствам.


Источник: Будрин, Е.А. Антитринитарии шестнадцатого века. Выпуск 2. Фауст Социн / Будрин Е. А. – Казань : Типография Императорского Университета, 1886. – 323.

Комментарии для сайта Cackle