De homoousio recipiendo

Источник

CSEL 83,1 (P. Henry / P. Hadot, 1971), p. 278–284

DE g-omoousiy.

[DE HOMOOUSIO RECIPIENDO].

1. Miror adhuc rationem intellegendi unam inter nos certamen[te] tenere.

Omnes recte intellegimus nec tamen iungimur.

Dicam ergo omne mysterium, omnium verba, sententias, intellectus, oratione brevi, Arrium ut possimus excludere.

Graeci, quos g-hellИnas vel paganos vocant, multos deos dicunt, Iudaei vel

Hebraei unum, nos, quia posterior veritas et gratia est, adversum paganos unum deum dicimus, adversum Iudaeos patrem et filium.

Ita dicentes duos, patrem et filium, sed unum tamen deum conplexi, religiones ambas adversum utramque alterius contrario repugnamus.

Et pagani quidem lapsi multum et elementa et cibos suos deos esse dixerunt, Iudaei errore carnali Christum negant, quem aliter confitentur.

Nostrum igitur dogma est adprobandum, quod docuit veritatem et correxit errorem.

Id autem facile cognitu erit, si cognoscatur vis verbi a maioribus positi, quod g-homoousion nominatum est.

Nec errare quemquam volo, cum tantum de patre et filio g-homoousion dixero, quia spiritus sanctus et a patre est et in filio.

Haec autem ratio contra Arrianos et contra haereticos maxime praevalebit.

Esse deum fatemur? Ita est.

Esse Christum fatemur? Sic.

Esse isto modo dico: est deus, est Christus.

Quid est autem istud esse? Lumen esse, spiritum esse, deum esse, g-logon esse.

Fatemur ergo haec, nemo negat haec.

Esse Graeci g-ousian vel g-hupostasin dicunt, nos uno nomine latine substantiam dicimus; et g-ousian Graeci pauci et raro, g-hupostasin omnes.

2. Distat quidem, verum nunc omittamus.

Scriptura divina graece g-hupostasin saepe dixit, latine substantiam.

Et dixit de dei substantia in propheta Hieremia: Quod si stetissent hi in substantia domini, verbum meum vidissent.

Quid autem est stare in substantia? Intellegere dei substantiam, quod lumen verum sit, quod spiritus infinitus sit.

Hoc cum intellexissent, intellegerent g-logon domini, hoc est verbum domini vidissent.

Et sic et paulo post idem Hieremias loquitur.

Dicit David: et substantia mea in inferioribus terrae.

Et de deo dicit et substantiam dicit.

Et quid sit hoc manifestum est.

Dicit apostolus ad Hebraeos: qui est character substantiae eius.

Characterem dixit Christum substantiae dei.

Sunt alia multa exempla.

Sed quid interest? Lectum est quod sit et dicatur dei substantia.

Est autem substantia dei, lumen, spiritus, deus.

Item substantia Christi est g-logos, lumen, Christus.

Hinc omnes vere dicimus Christum verum lumen de vero lumine, deum de deo.

Recte ergo dicitur eiusdem esse substantiae, hoc est g-homoousion.

Fatemini ergo g-homoousion, cum dicitis: lumen de lumine, deum de deo.

Cur repugnatis? Praeterea, quod est graecum g-homo tale est, ut, cui iungitur, nunc significet eiusdem rei, nunc simul cum re.

Res est ut puta species, quod graece g-eidos dicitur.

Iungantur ista g-homo et g-eidos et significat eiusdem speciei.

Sic et g-homynumon, eiusdem nominis.

Ergo cum iungitur ad g-ousian g-homo, fit g-homoousion, eiusdem g-ousias, id est eiusdem substantiae.

Ex hoc excluditur Arrius, qui dixit ex nihilo Christum.

Item diximus g-homo g-homou significare et, cum iungitur rei, nihil aliud quam simul esse rem dicere, ut g-homoИlikИs: simul una aetate et g-homotrophous: g-homou g-traphentas: simul nutritos.

Ergo g-homoousion simul substantiale vel consubstantiale.

Ecce habemus et latine nomina.

Quod si ita est, et ex hoc excluditur Arrius, qui dixit: fuit quando non fuit.

Etenim si dicimus: semper pater, semper filius et si in principio erat g-logos et g-logos erat apud deum, quoniam principium sine ortu est et sine tempore, semper fuit deus, semper g-logos, semper pater, semper filius.

Hoc si ita est, exclusum est, ut dixi: fuit quando non fuit.

Ecce est in utroque g-homoousion contra[ar]rium positum universae Arrii haeresi.

3. Haec si vera sunt, accipite g-homoousion.

Nam, si non vultis, novelli Arrii non latetis.

Sed ut ex vestris actibus clarum est, dicitis quidem Christum deum de deo, lumen de lumine, verum factum atque hoc modo natum non de substantia dei, sed de nihilo id que ab aliis cogitis per argumenta vestra ut audire possitis magis quam dicatis ipsi.

Et qua re argumenta? O deus, o Christe succurre! Si de deo natus est

Christus, aut divisus aut minutus est deus.

Haec atque huius modi indigna saepe profertis, quasi corpus sit deus aut corporeus aut hyle.

Hic enim divisio vel deminutio potest esse.

Sed de isto multa iam diximus, quemadmodum in divinis, in incorporeis maxime que in anima, in spiritu, in mente et magis in deo aut motus sit aut partus.

Omnimodis enim perfecta neque augeri neque minui possunt, maxime circa substantiam. g-autogona enim cum sunt et g-autodunama – de deo dico, de spiritu – qualia ipsa sunt, talia emittunt, nec ibi generatio inmutatione generatio, neque ulla passio ibi, vel fantasia aliqua passionis.

Interea his rationibus vestris quid cogitis nos fateri de nihilo Christum esse natum?

Num minor vestra blasphemia est, cum vos eadem sentiatis?

Aut cur non est aperta vestra professio, si ita sentitis?

Verum contraria vos loqui non videtis? Dicitis enim deum de deo, lumen de lumine.

Hoc de nihilo est, cum dicatis unde? Ergo de deo Christus, non ergo de nihilo, de lumine, non de nihilo.

De deo enim, de ipsius substantia intellegitur.

Nam aliud est quod a deo est.

Nam omnia a deo, Christus autem de deo.

Ipse vero Christus g-logos est vel g-logos Christus est.

4. Postremo quaerite quid sit g-logos, et invenietis g-logon de nihilo esse non posse.

Sed illi vos fallunt, illi, inquam, qui non intellegentes modum generationis dicunt: nativitatem domini quis enarrare potest?

Primum de hominibus dictum videri potest quis vel nemo.

Spiritus autem sanctus et insinuare et narrare potest.

Unde et nos dei patris et Iesu Christi domini nostri permissu diximus.

Et certe non desperatum hoc, sed cum miraculo dictum est.

Deinde sit modus generationis ignotus, nos de substantia loquimur, si pater et filius g-homoousion.

Quo modo autem deus pater et quo modo g-logos filius sit, cognitu difficile.

Nunc autem hoc non videtur esse quaerendum.

Prius enim confitendum quod de substantia patris filius et sic, quo modo filius, qui modus est vere difficilis et a nobis alibi tractatus.

Ergo nunc de g-homoousiyi certe, ut satisfiat vobis – pacem enim volumus cum omnibus – habemus quo modo exprimamus: g-homoousion primum consubstantiale vel simul substantiale.

Deinde si dicimus: deum de deo, lumen – de lumine – lumen autem pater est et item filius lumen cum dicamus, quia in patre est filius et in filio pater est, dicamus etiam, quia recte dicimus: deum de deo, lumen de lumine, quod verum erit et plenum g-homoousion.

An dubitatis? Quid, si et hoc lectum est?

Blasphemia est contradicere.

David trigesimo quinto psalmo: est enim fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen.

Fatemini iam et hoc et g-homoousion! Similiter hoc obici potest ei qui dicit similem substantiam.

Eandem enim nos dicimus et simul substantiam.

Certe dictum in Esaia: nemo ante te deus et nemo post te similis deus.

Et David: quis tibi similis erit deus? Haec adversus eos qui similem substantiam dicunt, sed et multa praeterea quae plenius uberius que tractata sunt contra eos tractatus quos ipsi emiserunt.

Nam de illis non loquendum qui dissimilem dicunt, nec de illis qui eos qui ista tractant, quae dicimus, Patripassianos putant.

Omnes enim isti et alii haeretici facile refutati sunt maiore tractatu.

Deus adesto pater et deus domine Iesu Christe, ut sit in plebe tua g-homonoia per g-homoousion. Amen.


Источник: Opera Theologica / Ed. P. Henry, P. Hadot. Louvain, 1971. (CSEL; 83. 1). / Marius Victorinus. De homoousio recipiendo (Russian Translation with Comments). 278–284 p.

Комментарии для сайта Cackle