Patrologiæ cursus completus

ACCURANTE J.-P. MIGNE

SERIES GRÆCA

INDICES

DIGESSIT

FERDINANDUS CAVALLERA

LECTOR THEOLOGÆ POSITIVE IN INSTITUTO САТНОLICO TOLOSANO

PARISIIS

APUD FRATRES GARNIER EDITORES

Содержание

I. Brevis conspectus auctorum ex ordine tomorum II. Index alphabeticus auctorum III. Index methodicus I. – Dogmatica II. – Apologetica III – Polemica adversus hæreticos IV. Scriptura sacra V. – Homiliæ et libri VI. Liturgica VII. Index moralis et asceticus VIII. Index canonicus et disciplinaris IX. Historica X. – Index rei litterariæ et scientificæ XI. Index poeticos XII. – Varia  

 

Indices in seriem græcam Patrologiæ cursus completi accurante J.-P. Migne hac rations instituti sunt:

Brevis primum catalogus exhibetur, ex ordine voluminum, ut uno quasi conspectu qui scriptores in universa serie contineantur intelligatur. Sequitur index alphabeticus auctorum in quo tituli tum scriptionum veterum tum recentiorum commentationum et indicum, additis columnarum numeris, dilucide simul atque accurate, quod fieri potuit, significantur. Qua in re ne quid viri docti desiderent, nomine inter uncos in-cluso, ea editio indicatur ad cujus exemplum v. cl, J.-P. Migne suam adornavit. Index etiam methodicus additus est ita confectus ut scriptiones Graecae pro argumento in varias tabellas dispertiantur de re dogmatica, scripturaria, hagiographica, etc. Qui-bus in appendicem indiculi quidam breviores subjunguntur, non sane spernendi iis qui e thesauro Patrologiæ græcæ opes sibi plurimas comparare velint. Quod ad rationem vocabula scribendi spectat eam, quamvis non ubique laudandam, quæ in ceteris voluminibus seriei ab editore adhibita est, retinendam esse censuimus.

Qui labor ut reipublicæ christianæ atque bonarum artium in utilitatem cedat, Deum Optimum Maximum ex animo deprecamur.

Tolosæ, in die festo S. Joannis Chrysostomi, 27 Januarii 1912.

Ferdinandus Cavallera.

SIGNA ET ABBREVIATIONES

AA.SS. = Acta Sanctorum Bollandiana.

CP. = Constantinopolis.

fg. = fragmenta.

FH. = Fabricius-Harles.

G. = Gallandi

M. = Mai.

PGLT. = Patrologia græca latine tantum edita (Migne).

Philocalia = Liber asceticus hoc nomine anno 1782 Venetiis græce editus.

PL. = Patrologia latina (Migne)

ϯ = Scripta spuria vel annus mortis.

ᵿ = Scripta poetica.

[...] = Numero incluso designantur columnæ tomorum recentioris editionis qui guidem ab editore petentibus nobis ad hos indices complendos commodati sunt.

PATROLOGIÆ CURSUS COMPLETUS

SERIES GRÆCA

Комментарии для сайта Cackle